PHONASCIA Ars

PHONASCIA Ars
PHONASCIA Ars
Theophrasto memorata. Cum enim duo inprimis hominum genera vocis exercitationi operam dederint, Histrionicae Professorts, et Medicorum Gymnastici, sub iis Praecones, Choristae, Tragoediarum aliarumque fabularum recitatores, nec non vocibus certantes, comprehendi soliti sunt, quos vociferationibus exerceri consuevisse, ait Plato in Ione, et Aristoteles Problem. 11. et 19. ubi legimus, Phrynici, nec non antiquioribus temporibus, Tragoedias, Comoedias, dithyrambos at que leges ipsas cantu recitari consuevisse: ob quod vocls exercitatio tantae fuit existimationis, ut, sicut Athlericae, ita publicae vociferationis certamina, a Caelio Aureliano Chron. l. 5. c. ult. fub Modulationis agonisticae nomine intellecta, propositis victori praemiis, instituerentur. Quem morem usque ad Galeni tempora perdurâsse, ex eo conici potest, quod is l. 7. de Medicam. compos. multa medicamenta recenset, quibus antiqui Medici in iis, qui voce certaturi erant, tum ante, tum post certamen utebantur: simulque narrat, tempore suô Phonascos omnes, Citharoedos scil. Praecones, nec non Tragoediam ac Comoediam personatos repraesentantes, qui magnô vocis exercitiô utebantur, si quando eam contendendo oblaesissent, balneis multis et cibis levibus, atquelaxantibus utifuissesolitos. Ex quibus cuivis intelligere est, non modo Histrionicam professos voce et cantu simpliciter, verum etiam altâ voce usos, atque iis interdum uniformibus, interdum variis ac mutatis, velut in Tragaedia ad maeroris calamitatisque magnitudinem augendamfactum olim, scribit Aristoteles 19. particul. Probl. 6. Hinc occasio infibulationi Adolescentum, ut a Venere arcerentur, exercitationi vocis damnosa. Hos itaque qui docebant, Phonasci sunt appellati, voce Graecâ, a vocis exercitio desumptâ: Videntur autem haec exercitia ferbuisse, apud Graecos ac Romanos, in ea parte Theatri, quae Odeum dicta est, quo Poemata, priusquam recitarentur in Theatro, deferri, indeque certamina Musica spectari solebant. Suetonius enim c. 12. Neronem, Musicum certamen instituisse, Domitianumque Odeum, ubi praeter Citharoedos, Chorocitharistae atque Psallocitharistae certarent, ex citavisse, notat: Quamquam alibi quoque, et praesertim in Gymnasiorum exedris, veteres vociferationibus certâsse verisimile est; cum ad formandas excolendasque voces, alios in concavis locis, alios prope maris Iittora, ut de Demosthene fertur, vociferari, legere, cantare consuevisse legamus. Et quidem Demosthenem, cum lingua ob spiritûs imbecillitatem haesitaret, Neoptolemo histrioni decem milia drachmarum numerâsse, ut eum unô spiritu versuu periodos
proferre faceret, auctor est Plutarchus in X. Orat. Et exercebantur hae vociferationes, vel ut in Choris, in Sophistarum ac aliorum ad hoc institutis certaminibus, in dithyrambis τοὺς ἀντιςτρόφους superarent; velut in Scena ac Theatro quisque munere suô cum laude fungeretur. Coeterum an eôdem tempore id exercitationis genus et ad Histrionicum et ad Medicum usum tractum fuerit, non usque adeo certum. Interim, cum certum sit, Corn. Celsum l. 1. c. 8. inter exercitationes imbecilli stomacho conferentes, claram lectionem commendâsse: Similiter Cael. Aurelianum l. 1. Chro. c. 1. et l. 2. c. 6. in dolore capitis vocis exercitium, anaphonesin Graecis vocatum, probâsse, nec non in vocis amputatione et aliis morbis exercitium idem adhibitô Praeceptore administrandum consuevisse, videtur aetateillâ vocis exercitatio in Medicorum Gymnastica locum habuisse,
atque ipsos Gymnastas vocem exercendi modos, tempora et regulas iam calluisse: tametsi postea Plutarchi atque Antylli temporibus maius ceperit incrementum. Nempe quando plurimis iam experimentis comprobatum erat, exercitationem vocis rite initam, non modo ad eius conservationem et ad aliquorum morborum curationem, sed etiam ad bonam valetudinem tuendam, ut ait Plut. de tuend. val. ad corporis item robur efficacissimam esse, utpote quae thoracem ac vocalia instrumenta perbelle exerceat, naturalem calorem excitet, partibusque maxime vitalibus et praecipuis vim internam vigoremque firmum ac genuinum inserat: ob quae fortasse refert Galenus Meth. 4. Thessalum illum, aetate Neronis, ut scribit Plin. l. 29. c. 1. magnâ existimatione habitum, et a se ipso Iatronicem appellatum, eam etiam curandis malignis ulceribus adhibuisse. Modus quô id fiebat, talis a Cael. Aureliano c. de Furore, proditur: quod principia leni voce promebantur, narratio vero et demonstrationes exstentâ atque maiore, tum epilogus demissâ ac indulgenti. Antyllus eum sic describit, Cum alvus deiecerat, primo leviter fricabantur, ac praecipue inferiores partes faciesque spongiâ aut madefiebat aut abluebatur: dein prius sensim, ac per intervalla mediocria loqui incipiebant, nonnumquam prius deambulabant; post vero ad vociferationem accedebant, in qua doctrinae expertes ea dicebant, quorum meminerant, quaeve clara et multas lenitatis et asperitatis mutationes habere videbantur. Sin autem versus sciebant, iambicos dicebant, et tertius locus Elegiae dabatur; quartus modulis et numeris, atque in his omnibus praestantius iudicabatur memoriâ recitare, quam legere, et ut admonuit Plutarchus de tuenda valet. mediecribus potius, quam nimis commotis vociferationibus et iurgiosis clamoribus uti: inprimis vocifer abantur, vocem quam gravissimis fieri sonis poterat, producendo, tum ad acutissimos eam redigendo: deinde cum non multum in acuto sono permansum foret, retro vicissim reflectebant, paulatim vocem diminuendo, donec ad gravissimam, a qua ductum initium erat, reverterentur. Agebant vero ea tam accumbentes, quam sedentes et stantes, ut propterea loca ampla huiusmodi Phonasciae minime necessaria iudicaverit Socrates. Quo pertinet, quod Plin. refert, l. 34. c. 18. Neronem Principem laminâ pectori impositâ, sub ea cantica exclamatam, alendis vocibus demonstrâsse rationem. Sic facile occurri poterit sciscitanti, cur in hoc exercitationis genere, quartô locô, numeros modulosque dicamus obtinuisse, cum Plato non uno in loco, Gymnasticae ac Musicae, non diversas solum, sed et contrarias rationes esse, contendat. Prout enim rhythmis, melodiis harmoniisque constat Musica, omnino alia a Gymnastica est, et animorum solatio tantum impenditur: Quatenus vero voce utitur, eiusque varias flexiones, quae non sine aliquo labore corporis eduntur, requirit, merito in Gymnastica obtinet: sed de his iam supra non pauca dicta sunt. Addam saltem, nec gemitum, nec risum propterea Athletas dedecere. Unde Aristoteles iure improbat, qui pueris lege ploratus prohibent, Polit. l. 5. c. ult. utpote quibus capitis excrementa non parum exinaniuntur: Ciceroque Tusc. quaest. l. 2. Athletas inter exercendum, ingemiscere consuevisse; memoriae mandavit. Et risu corpora nostra non leviter agitantur atque exercentur, quô motu quosdam infigniter adiutos fuisse, docet experientia. Vide Hier. Mercurialem de Gymnastica Arte l. 3. c. 7. ut et infra ubi de Voce.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • GYMNASTICA — Graece Γυμναςτικὴ, Latin. Ars exercitatoria, finitore Galeno l. ad Thras. ἐπιςτήμη ἐςτὶ τῆς εν πᾶσι γυμνασίοις δυν´αμεως, quoe omnium exercitationnum facultates novit. Mercuriali est Facultas quaedam omnium exercitationum facultates contemplans,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VOCIFERATIO — Graec. Α᾿ναφώνησις, inter exercitationes Antyllo, apud Oribasium, memorata, tum morborum diversorum curationi tum vocis ipsius cultui, multum idonea visa est: quemadmodum Aetius Amidenus, l. 1. Ser. 1. c. 5. et Avicenna Arabs l. 1. fen. 3. doc. 2 …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”